Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

at si qui melioris propositi uidentur, neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera expectant, atque omne uitae decus mercede corruptum habent, dum quasi uenalem praeferunt sanctitatem.

sed longius quam uolui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque: ad inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diuiso per tribus captiuo solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis tot uictoriis nobiles annis temptare.

eodem tractu Iesus mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio: frequens tamen opinio est, xx et vii annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII.

Iesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum aduersus Chananaeos bellandum esset, dux belli ludas assumptus est. huius ductu res prospere gestae: domi militiaeque summum otium: populus subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat.

inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque immemor matrimonia ex uictis assumere paulatimque externos mores trahere ac mox profano ritu idolis sacrificare occepit: adeo [*]( 3 Jos. 13. sqq. 15 Jos. 23. 24. 22 Jud. 1. ) [*]( 1 xxxi Stgonius coll. Jos. 12, 24. 2 terra per undecim tribus uiritim b: trib; per undecim tribus uirtntem P; uerum erat per xn tribus, sed uidetur error ipsim Seueri 6 immoemores P 7 labendi P 15 incoeptum Pb 17 annis nemine audente tentare b ex interpolatione 1\\ tractu temporis malebat de Prato, temporum tractu Vonck coll. I, 13. II, 5. 9. 12. 33. 21 m P, ut coni. GiselintIJJ: M b 22 chananeos P 23 Juda coni. Brusius, quoniam de tribu sermo est 25 populus aut subactis b 27 assumere b: assumpsere P )

27
cuncta cum externis societas perniciosa est. quae Deus longo ante prospiciens salubri Hebraeos responso instruxerat, deuictas gentes ut internecioni darent. sed plebs cupida dominandi imperare victis cum pernicie malebat.

igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti diuino auxilio, a rege Mesopotamiae euieti et subacti VIII annis captiuitatem pependerunt, donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt.

rursumque corrupti longae pacis malo idolis litauerunt. moxque aderat poena peccantibus: ab Eglom rege Moabitarum deuicti duodeuiginti annis seruierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit contractoque tumultuario exercitu libertatem armis uindicauit. idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. huic Semigar successit: isque aduersus Allophylos congressus secundum euentu proelium fecit.

rursumque Hebraeos sectantes idola rex Chananaeorum Iabin nomine subiugauit grauissimamque in eos per xx annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit. adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur. quamquam haecintypum ecclesiae [forma] praemissa sit, cuius auxilio captiuitas depulsa est. sub hac duce uel iudice XL annis Hebraei fuerunt.

rursumque ob peccata Madianitis traditi duro imperio habebantur, afflictique malo seruitutis diuinum auxilium implorauerunt. ita semper in secundis rebus immemores caelestium beneficiorum idolis supplicabant, in aduersis Deo.