Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Quod ubi uicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. uerum Gabaonitae, gens ualida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dediderunt, iussa facturos pollicentes, receptique in fidem: ut ligna et aquam conueherent imperatum.

sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras conciuerat. itaque admotis copiis oppidum eorum Gabaoth nomine obsidione circumsistunt. igitur oppidani, artis rebus suis, nuntios ad Iesum mittunt, obsessis uti succurreret.

ita ille maturato itinere inopinantibus superuenit caesaque ad internecionem multa hostium milia. cum dies caedentes deficeret noxque uictis futura praesidio uideretur, merito fidei dux Hebraeus noctem auertit, dies perseuerauit: ita nullum hostibus effugium fuit. quinque reges capti interfecti sunt. eodem impetu uicinae quoque urbes imperio adiectae regesque earum perempti.

uerum quia omnia haec \' in ordinem persequi non fuit consilium, dum breuitati studemus, [*](1 Jos. 6. 5 Jos. 8. 11 Jos. 9. 16 Jos. 10. 23 Jos. 11. 24 Jos. 12. ) [*]( 1 facilis Pb II Domino b 3 circumacta P: circumlata b 4 turres Pb: turris edd. multae uitiase 5 Dominum b II traditur] supplet Gciesinius ex Josuae cap. 6, 26: Tum Jesus Dominum traditur allocataa, iis male precando, qui Hierichon oppidum ope diuins. disturbatum instaa- . . rare aggrederentur. \\I Geth Pb: Gai de Prato (praeeunte Drusio) cum graecis Bibliis et Hieronytno de locis Paiestinae II excercitus P 12 \'мal- lem tantwn uel in bellum conspirant uel conspirant H. annis depellere* de Prato; cf. II, 11, 4 13 dedidcrant Galesinius: dederunt Pb 14 malim receptisque in fidem.. imperatum 16 Gabaoth Pb: Gabaon Drusius 17 artis P : arctis b 18 nuntiiss (sic) P \\I succurret P 19 internecionem I ulta P )

26
id modo annotandum curauimus, xx et nouem regna imperio Hebraeorum subiecta: quorum terra per undecim tribus uiritim distributa est. Leuitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius seruirent Deo.

equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim. etenim praecepti huius non solum immemores, sed etiam ignari mihi uidentur: tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido ueluti tabes incessit. inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt uenduntque, quaestui per omnia student.

at si qui melioris propositi uidentur, neque possidentes neque negotiantes, quod est multo turpius, sedentes munera expectant, atque omne uitae decus mercede corruptum habent, dum quasi uenalem praeferunt sanctitatem.

sed longius quam uolui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque: ad inceptum redeo. igitur, ut supra dixi, diuiso per tribus captiuo solo, pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis tot uictoriis nobiles annis temptare.

eodem tractu Iesus mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo. de imperii autem eius tempore parum definio: frequens tamen opinio est, xx et vii annis eum Hebraeis praefuisse. quod si ita est, a mundi exordio in excessum eius anni sunt III D CCC LXXX et IIII.