Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

ita Iacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus. id gestum anno aetatis Iacob centesimo et trigesimo, a diluuio autem anno MCCC et LX. ceterum ab eo tempore, quo Abraham in terra Chananaeorum consedit, in id, quo Iacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni ccxv.

igitur Iacob septimo et decimo anno, quam in Aegypto aduenerat, urgente morbo Ioseph filium obtestatur, corpus sepulchro redderet.

tum Ioseph benedicendos filios suos obtulit, quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito maiori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustrauit. decessit autem annos natus CXLVII. funus magnifice curatum: corpus in sepulchro patrum Ioseph condidit.

fratres post patris obitum pro conscientia pauentes benigne habuit. decessit autem Ioseph ipse aetatis anno decimo et centesimo.

Igitur Hebraei, qui in Aegyptum deuenerant, incredibile memoratu est quam cito numero aucti sint multiplicataque progenie Aegyptum repleuerint.

sed defuncto rege, qui eos ob merita Ioseph benigne fouebat, succedentium regum imperio deprimebantur. nam et opus durum aedificandarum ciuitatium eis impositum, et quia iam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis uindicarent, paruulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur.