Chronica

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

carus admodum Ioseph patri obque id inuisus fratribus, simul quia frequentibus eius somniis maiorem eum omnibus futurum portendi uidebatur. igitur ad inspiciendos greges reuisendosque fratres a patre missus oportunus iniuriae fuit. namque uiso fratre consilium necis eius ceperunt.

sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus: mox suadente Iuda deducti ad mitius consilium negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, uendiderunt. atque ab his Petefrae, praeposito Pharaonis, traditus est.

Per idem tempus ludas, Iacob filius, Sauam Chananaeam in matrimonium assumpsit. ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam. sed Her Thamar concubio sociatur. quo mortuo Onan fratris uxorem accepit: qui, quia spermata in terram effunderet, extinctus a Deo refertur.

tum Thamar meretricio habitu assumpto socero mixta est, exque eo geminos edidit.

in partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dinoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum eius cocco illigasset, reductus in aluum matris puer posterior editus est. nomen infantibus Pares et Zara inditum.

at Ioseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur domumque eius et familiam procuraret, decorus ipse insigni specie uxoris domini oculos in se conuerterat. cumque amore turpi deperiret, appetitum saepius nec adquiescentem sibi falso scelere infamat, ac uiro queritur stuprum sibi intentatum. ita Ioseph in carcerem coniectus. erant in [*]( 2 Gen. 37. 12 Gen. 38. 20 Gen. 39. 26 Gen. 40. ) [*]( 1 aliquando nos: aliquanto P, aliquantum b 2 cum] oum P II seces- serant b II et P: ac b 6 opportunus b 7 coeperunt P llpetefre P Potifari b; illud reponendum esse docuit de Prato coll. LXX atque Hieronymo in Quaestt. hebr. etAuguat. in Quaestt. in Gen. 1\\ praeposito coquorum Phar. coni. de Prato cum LXX et Aug. Q. in Gen. 77 12 Sanam Drusius: suam Pb, cf. LXX et August. Q. 128 in Gen. II chananeam P 13 Ἤρ, Avvav, ∑ηλὼμ LXX 14 concubio P: connubio b 15 quia spermata b: qui afer uasta P 16 a Domino b 17 illud malebat de Prato, ac paulo post prodeunte 20 posterior edituR Drusius: postero die reductus P, postero die editus b 23 decorfls P 24 turpi P: ipsius b 26 est coniectus b II erant P ead. m. ex irati corr. )

13
eadem custodia ministri regii duo: