de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Incorruptus vir sit externis et insuperabilis miratorque tantum sui, fidens animo atque in utrumque paratus, artifex vitae ; fiducia eius non sine scientia sit, scientia non sine constantia ; maneant illi semel placita nec ulla in decretis eius litura sit. Intellegitur, etiam si non adiecero, compositum ordinatumque fore talem virum et in iis quae aget cum comitate magnificum.

Externa ratio quaerat sensibus irritata et capiens inde principia—nec enim habet aliud, unde conetur aut unde ad verum impetum capiat—, at[*]( at supplied by Gertz.) in se revertatur. Nam mundus quoque cuncta complectens rectorque universi deus in exteriora quidem tendit, sed tamen introrsum undique in se redit. Idem nostra mens faciat ; cum secuta sensus suos per illos se ad externa porrexerit, et illorum et sui potens sit.

Hoc modo una efficietur

p.120
vis ac potestas concors sibi et ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione, quae cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinuit, summum bonum tetigit. Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.

Omnia faciet ex imperio suo nihilque inopinatum accidet, sed quicquid agetur in bonum exibit facile et parate et sine tergiversatione agentis ; nam pigritia et haesitatio pugnam et inconstantiam ostendit. Quare audaciter licet profitearis summum bonum esse animi concordiam ; virtutes enim ibi esse debebunt, ubi consensus atque unitas erit. Dissident vitia.