de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Sed animus quoque," inquit, " voluptates habebit suas." Habeat sane sedeatque luxuriae et voluptatium arbiter; impleat se eis omnibus, quae obiectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium memor exsultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futuram praemittat : hoc mihi videbitur miserior, quoniam mala pro bonis legere dementia est. Nec

p.114
sine sanitate quisquam beatus est nec sanus, cui obfutura pro optimis adpetuntur.

Beatus ergo est iudicii rectus ; beatus est praesentibus, qualiacumque sunt, contentus amicusque rebus suis ; beatus est is, cui omnem habitum rerum suarum ratio commendat.

Vident et in iliis qui summum bonum dixerunt, quam turpi illud loco posuerint. Itaque negant posse voluptatem a virtute diduci et aiunt nec honeste quemquam vivere, ut non iucunde vivat, nec iucunde, ut non honeste quoque. Non video quomodo ista tam diversa in eandem copulam coiciantur. Quid est, oro vos, cur separari voluptas a virtute non possit ? Videlicet, quia omne bonis ex virtute principium est, ex huius radicibus etiam ea, quae vos et amatis et expetitis, oriuntur ? Sed si ista indiscreta essent, non videremus quaedam iucunda sed non honestaquaedam vero honestissima sed aspera, per dolores exigenda.

Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.