de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem

p.106
opiniones praeteribo—nam et enumerare illas longum est et coarguere. Nostram accipe. Nostram autem eum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus ; est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam : " Hoc amplius censeo."

Interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior ; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est. Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae ; deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.

Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant ; nam voluptatibus et timoribus proiectis[*]( timoribus proiectis supplied by Basore: voluptatibus et pro illis A : doloribus spretis supplied by Reitzenstein: voluptatibus et illiciis Bourgery. ) pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ; omnis enim ex infirmitate feritas est.

p.108

Potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est eadem sententia non isdem comprendi verbis. Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi : ita finitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi et in se cogi. Idem itaque erit, si dixero: