de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt. Idem vobis evenit; marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi.

Sapientis quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet ; vivit enim praesentibus laetus, futuri securus.

p.172
" Nihil magis," inquit ille Socrates, aut aliquis alius, ius[*]( ius supplied by Joh. Müller.) cui idem adversus humana atque eadem potestas est, " persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. Solita conferte undique verba ; non conviciari vos putabo sed vagire velut infantes miserrimos."

Haec dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus vitiorum immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet. Adiciet his illa : " Existimatio me vestra non meo nomine sed vestro movet, quia clamitantis odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est. Nullam mihi iniuriam facitis, sed ne dis quidem hi qui aras evertunt. Sed malum propositum apparet malumque consilium etiam ibi, ubi nocere non potuit.

Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem. Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur? si tales deos credidissent.

Sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa. Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat

p.174
sequi clamant, et ipsam ut deos ae professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis." Hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente. Quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut, quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et compressa voce audiatis.

Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, adfirmatis.