de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quare ille philosophiae studiosus est et tam dives vitam agit ? Quare opes contemnendas dicit et habet ? Vitam contemnendam putat et tamen vivit ? Valetudinem contemnendam et tamen illam diligentissime tuetur atque optimam mavult ? Et exilium vanum nomen putat et ait : 'Quid enim est mali mutare regiones ?' et tamen, si licet, senescit in patria ? Et inter longius tempus et brevius nihil interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem et in multa senectute placidus viret ?"

Ait ista debere contemni, non, ne habeat, sed ne sollicitus habeat ; non abigit illa a se, sed abeuntia

p.154
securus prosequitur. Divitias quidem ubi tutius fortuna deponet quam ibi, unde sine querella reddentis receptura est ?

M. Cato eum laudaret Curium et Coruncanium et illud saeculum, in quo censorium crimen erat paucae argenti lamellae, possidebat ipse quadragies sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam Censorius Cato. Maiore spatio, si comparentur, proavum vicerat, quam a Crasso vinceretur, et, si maiores illi obvenissent opes, non sprevisset.

Nec enim se sapiens indignum ullis muneribus fortuitis putat. Non amat divitias, sed mavult; non in animum illas, sed in domum recipit, nec respuit possessas, sed continet et maiorem virtuti suae materiam subministrari vult.

Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom[*]( quom Gertz: quam A.) in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?

Non contemnet se sapiens, etiam si fuerit minimae staturae, esse tamen se procerum volet. Et exilis corpore aut amisso[*]( aut amisso Bourgery after Goelzer : acamisso A.) oculo valebit, malet tamen sibi esse corporis robur, et hoc ita, ut sciat esse aliud in

p.156
se valentius. Malam valetudinem tolerabit, bonam optabit.