de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Non praestant philosophi quae loquuntur." Multum tamen praestant quod loquuntur, quod honesta mente concipiunt; namque idem si et paria dictis agerent, quid esset illis beatius ? Interim non est quod contemnas bona verba et bonis cogitationibus plena praecordia. Studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.

Quid mirum, si non escendunt in altum ardua adgressi ? Sed si vir es, suspice, etiam si decidunt, magna conantis. Generosa res est respicientem non ad suas sed ad naturae suae vires conari, alta temptare et mente maiora concipere, quam quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt. Qui sibi hoc proposuit:

" Ego mortem eodem voltu comoediamque videbo. Ego laboribus, quanticumque illi erunt, parebo animo

p.150
fulciens corpus. Ego divitias et praesentis et absentis aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt, tristior, nec si circa me fulgebunt, animosior. Ego fortunam nec venientem sentiam nec recedentem. Ego terras omnis tamquam meas videbo, meas tamquam omnium. Ego sic vivam quasi sciam aliis esse me natum et naturae rerum hoc nomine gratias agam ; quo enim melius genere negotium meum agere potuit ?