de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit : " Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis ? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?

Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat ? Cur non ad praescriptum tuum cenas ? Cur tibi nitidior supellex est ? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur ? Cur aviarium[*]( aviarium Bourgery after Wesenberg: auruum A.) disponitur ? Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur ? Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit ? Quare paedagogium pretiosa veste succingitur ? Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur[*]( ser uitur A : struitur Hermes after Lipsius.) et est aliquis scindendi obsonii magister ? " Adice, si vis : " Cur trans mare possides ? Cur plura quam nosti ? Turpiter[*]( Hermes adds cur before turpiter.) aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat ! "

Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi : " Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec ero. Exige itaque a me, non ut optimis par sim,

p.144
sed ut malis melior. Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.

Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem ; delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur; vestris quidem pedibus comparatus, debilis[*]( debilis A : debiles (voc. plu.) Gronovius and Bentley, Hermes. ) cursor sum." Haec non pro me loquor—ego enim in alto vitiorum omnium sum—, sed pro illo, cui aliquid acti est.