de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit : " Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis ? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris ?

Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat ? Cur non ad praescriptum tuum cenas ? Cur tibi nitidior supellex est ? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur ? Cur aviarium[*]( aviarium Bourgery after Wesenberg: auruum A.) disponitur ? Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur ? Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit ? Quare paedagogium pretiosa veste succingitur ? Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur[*]( ser uitur A : struitur Hermes after Lipsius.) et est aliquis scindendi obsonii magister ? " Adice, si vis : " Cur trans mare possides ? Cur plura quam nosti ? Turpiter[*]( Hermes adds cur before turpiter.) aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat ! "

Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi : " Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam, nec ero. Exige itaque a me, non ut optimis par sim,

p.144
sed ut malis melior. Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.