de Vita Beata

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus[*]( timori sit aditus A5 : timoris ita ditus A1: timori est Gertz : timorist Hermes : timori sit Bourgery. ) nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ; escendere autem illo sola virtus potest. Illius gradu clivus iste frangendus est ; illa fortiter stabit et quicquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret volnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem ; habebit illud in animo vetus praeceptum : deum sequere !

Quisquis autem queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilo minus. Quae autem dementia est potius trahi quam sequi! Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest[*]( quod dest (deest) Hermes after Madvig: quod est A.) aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis,—morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia. Quicquid ex universi constitutione patiendum est, magno

p.140
suscipiatur animo.

Ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia nec perturbari iis, quae vitare non est nostrae potestatis. In regno nati sumus ; deo parere libertas est.