de Vita Beata
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Cum dico me nihil voluptatis causa, de illo loquor sapiente, cui soli concedis[*]( concedis A : concedimus Hermes after Joh. Müller.) voluptatem. Non voco autem sapientem, supra quem quicquam est, nedum voluptas. Atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et periculo, egestati et tot humanam vitam circumstrepentibus minis ? Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli[*]( a tam molli Muretus: an molli A.) adversario victus ? " Quicquid voluptas suaserit faciet." Age, non vides quam multa suasura sit ?
" Nihil," inquit, " poterit turpiter suadere,
Sed videbimus, an apud quos tam contumeliose tractata virtus est, adhuc virtus sit, quae habere nomen suum non potest, si loco cessit. Interim, de quo agitur, multos ostendam voluptatibus obsessos, in quos fortuna omnia munera sua effudit, quos fatearis necesse est malos.