de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ; utraque enim turba opus erat, ut Cato posset intellegi : habere debuit et bonos, quibus se adprobaret, et malos, in quibus vim suam experiretur.

Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio. Praecipue

p.240
tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet. Constet illi licet fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.

Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam ; nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.

Itaque cogitandum est, quanto levior dolor sit non habere quam perdere ; et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam. Erras enim, si putas animosius detrimenta divites ferre ; maximis minimisque corporibus par est dolor vulneris.

Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis quam comatis pilos velli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum ; utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores videbis, quos numquam fortuna respexit, quam quos deseruit.

Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, et effecit, ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca, quod voles ignominiosum securitati nomen impone. Putabo hunc non esse felicem, si quem mihi alium inveneris, cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter

p.242
avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse, cui noceri non possit.

Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet, quisquis divitiis adstupes ? Respice agedum mundum ; nudos videbis deos, omnia dantis, nihil habentis. Hunc tu pauperem putas an dis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit ?

Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio ? Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior.

At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, eum monstraretur, tanti putavit. " Turpe est," inquit, " Manen sine Diogene posse vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse : " Age tuum negotium, fortuna; nihil apud Diogenen iam tui est. Fugit mihi servus, immo liber abii ! " Familia petit vestiarium victumque ;

tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum.

p.244
Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui facillime negat, sibi!

Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit. Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.

Placebit autem haec nobis mensura, si prius parsimonia placuerit, sine qua nec ullae opes sufficiunt, nec ullae non [*]( nec ulle non A: nec cum illa ullae non Haase: nec cum illa non Gertz: nec ullae domus Schultess: nec ullae sortes Birt. ) satis patent, praesertim eum in vicino remedium sit et possit ipsa paupertas in divitias se advocata frugalitate convertere.