de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Inspicere autem debebimus primum nosmet ipsos, deinde ea quae adgrediemur negotia, deinde eos, quorum causa aut cum quibus.

Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus. Alius eloquentiae fiducia prolabitur, alius patrimonio suo plus imperavit quam ferre posset, alius infirmum corpus laborioso pressit officio. Quorundam parum idonea est verecundia rebus civilibus, quae firmam frontem desiderant ; quorundam contumacia non facit ad aulam ; quidam non habent iram in potestate et illos ad temeraria verba quaelibet indignatio effert ; quidam urbanitatem nesciunt continere nec periculosis abstinent salibus. Omnibus his utilior negotio quies est; ferox impatiensque natura irritamenta nociturae libertatis evitet.

Aestimanda sunt deinde ipsa, quae adgredimur, et vires nostrae cum rebus, quas temptaturi sumus, comparandae ; debet enim semper plus esse virium in actore quam in opere ; necesse est opprimant onera, quae ferente maiora sunt.

Quaedam praeterea non tam magna sunt negotia quam fecunda

p.236
multumque negotiorum ferunt. Et haec refugienda sunt, ex quibus nova occupatio multiplexque nascetur, nec accedendum eo, unde liber regressus non sit ; iis admovenda manus est, quorum finem aut facere aut certe sperare possis, relinquenda, quae latius actu procedunt nec ubi proposueris desinunt.