de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus; multos in amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque.

p.226
Numquam enim quamvis obscura virtus latet, sed mittit sui signa ; quisquis dignus fuerit, vestigiis illam colliget.

Nam si omnem conversationem tolli- mus et generi humano renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum. Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.

Alii parce illo utimur, alii prodige ; alii sic impendimus, ut possimus rationem reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil turpius est. Saepe grandis natu senex nullum aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse, praeter aetatem."

Mihi, carissime Serene, nimis videtur sum- misisse temporibus se Athenodorus, nimis cito re- fugisse. Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari dignitate ; sanctiores tutioresque sunt hostibus suis, qui in fidem eum armis veniunt. Hoc puto virtuti faciendum studiosoque virtutis.