de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Multum et in se recedendum est; conversatio enim dissimilium bene composita disturbat et renovat adfectus et quicquid imbecillum in animo nec per- curatum est exulcerat. Miscenda tamen ista et alter- nanda sunt, solitudo et frequentia. Illa nobis faciet hominum desiderium, haec nostri, et erit altera alterius remedium; odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.

Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale

p.280
illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.

Danda est animis remissio ; meliores acrioresque requieti surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum— cito enim illos exhauriet' numquam intermissa fecunditas,—ita animorum impetus adsiduus labor franget, vires recipient paulum resoluti et remissi; nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio quaedam et languor.

Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus locusque, quorum frequens usus omne animis pondus omnemque vim eripiet ; nam et somnus refectioni necessarius est, hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Multum interest, remittas ali- quid an solvas !

Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum; et magni, ut dixi, viri quidam sibi menstruas certis diebus ferias dabant, quidam nullum non diem inter otium et curas dividebant. Qualem Pollionem Asinium oratorem magnum meminimus, quem nulla res ultra decumam detinuit ; ne epistulas quidem post eam horam legebat, ne quid novae

p.282
curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt et in postmeridianas horas aliquid levioris operae detulerunt. Maiores quoque nostri novam relatio- nem post horam decumam in senatu fieri vetabant. Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione redeuntium.

Indulgendum est animo dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco sit. Et in ambulationibus apertis vagandum, ut caelo libero et multo spiritu augeat attollatque se animus ; aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem dabunt convictusque et liberalior potio. Non num- quam et usque ad ebrietatem veniendum, non ut mergat nos, sed ut deprimat ; eluit enim curas et ab imo animum movet et ut morbis quibusdam ita tristitiae medetur ; Liberque non ob licentiam linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat servitio curarum animum et adserit vegetatque et audaciorem in omnis conatus facit.