de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget ; ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenis- simum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil

p.274
severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.

Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit : omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de [*]( in nihilum recidere de added by Buecheler.) nihilo natos.

Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem; nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.

In suis quoque malis ita gerere se oportet, ut dolori tantum des, quantum natura [*]( natura added by Gertz.) poscit, non quantum consuetudo ; plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere, eum omnes faciant. Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.