de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa : " Iubet," inquit, " me fortuna expeditius philosophari." Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam : " Habes," inquit, " cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est ; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."

Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, eum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit: " Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."

Quid senserit dubito, multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus esse voluit et ostendere, quanta crudelitas esset, in qua mors beneficium erat ? An exprobravit illi cotidianam dementiam ? (agebant enim gratias et quorum liberi occisi et quorum bona ablata erant) an tamquam libertatem libenter accepit ? Quicquid est, magno animo respondit.

Dicet aliquis: " Potuit post hoc iubere illum Gaius vivere." Non timuit hoc Canus ; nota erat Gai in talibus imperiis fides! Credisne illum decem medios usque ad supplicium dies sine ulla sollicitudine exegisse ? Verisimile non est, quae vir ille dixerit, quae fecerit,

p.270
quam in tranquillo fuerit.

Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens illum quoque excitari iuberet. Vocatus numeravit calculos et sodali suo : " Vide," inquit, " ne post mortem meam mentiaris te vicisse " ; tum annuens centurioni : " Testis," inquit," eris uno me antecedere." Lusisse tu Canum illa tabula putas ? Inlusit ! Tristes erant amici talem amissum virum :

" Quid maesti," inquit, " estis ? Vos quaeritis an immortales animae sint ; ego iam sciam." Nec desiit veritatem in ipso fine scrutari et ex morte sua quaestionem habere.

Pro- sequebatur illum philosophus suus nec iam procul erat tumulus, in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum ; is : " Quid," inquit, " Cane, nune cogitas ? Aut quae tibi mens est ? " " Observare," inquit Canus, " proposui illo velocissimo momento an sensurus sit animus exire se " promisitque, si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum, quis esset animarum status.

Ecce in media tempestate tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum suum in argumentum veri vocat, qui in ultimo illo gradu positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit. Nemo diutius philosophatus est. Non raptim relinquetur magnus vir et cum cura

p.272
dicendus. Dabimus te in omnem memoriam, claris- simum caput, Gaianae cladis magna portio !

Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse ; occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba [*]( et occurrit tot scelerum felicium turba transposed by Hermes after Koch from a position after generis humani. ) et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat : agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.

In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat ; huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda ; humanius est deridere vitam quam deplorare.

Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget ; ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenis- simum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil

p.274
severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.

Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit : omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de [*]( in nihilum recidere de added by Buecheler.) nihilo natos.