de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens. Utrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil pati.

Utique animus ab omnibus externis in se revocandus est. Sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna

p.268
non sentiat, etiam adversa benigne interpretetur.

Nuntiato naufragio Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa : " Iubet," inquit, " me fortuna expeditius philosophari." Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepultam : " Habes," inquit, " cur tibi placeas, hemina sanguinis in tua potestate est ; nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."