de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non timide nec pedetemptim ambulandum est; tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunae ire

p.254
non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit. Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.

Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa. Quandoque autem reddere iubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet: "Gratias ago pro eo, quod possedi habuique.

Magna quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui volueris etiamnunc, servabo ; si aliud placet, ego vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restitue." Appellaverit natura quae prior nobis credidit, et huic dicemus : " Recipe animum meliorem quam dedisti. Non tergiversor nec refugio ; paratum habes a volente quod non sentienti dedisti : aufer."

Reverti unde veneris quid grave est ? Male vivet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius

p.256
prae se ferunt. Idem evenire nobis scias ; saepe enim causa moriendi est timide mori.

Fortuna illa, quae ludos sibi facit : " Quo," inquit, " te reservem, malum et trepidum animal ? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."

Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine vivo faciet. At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum, vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit. Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi ; securis et beata tantum spectantibus graves veniunt. Morbus est, captivitas, ruina, ignis ; nihil horum repentinum est :