de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Omnes cum fortuna copulati sumus. Aliorum aurea catena est et laxa, aliorum arta et sordida ; sed quid refert ? Eadem custodia universos circumdedit alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi forte tu leviorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes vinciunt ; quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit; quibusdam aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua ; quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia.

Omnis vita servitium est. Adsuescendum est itaque condicioni suae et quam minimum de illa querendum et quicquid habet circa se commodi adprendendum ; nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solacium inveniat. Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem [*]( angustum pedem A: angustam sedem Cornelissen. i.e., of the custodian who is chained to his prisoner, as Seneca shows in Epistles, v. 7: "quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt." ) dispositio fecit habitabilem. Adhibe ratio- nem difficultatibus ; possunt et dura molliri et an- gusta laxari et gravia scite ferentis minus premere.

Non sunt praeterea cupiditates in longinquum mittendae, sed in vicinum illis egredi permittamus,

p.252
quoniam includi ex toto non patiuntur. Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana. Nec invideamus altius stantibus; quae excelsa videbantur, praerupta sunt.

Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo. Multi quidem sunt, quibus necessario haerendum sit in fastigio suo, ex quo non possunt nisi cadendo descendere, sed hoc ipsum testentur maximum onus suum esse, quod aliis graves esse cogantur, nec sublevatos se sed suffixos. Iustitia, mansuetudine, humanitate, larga et benigna manu praeparent multa ad secundos casus praesidia, quorum spe securius pendeant. Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere. Sic et aliquae cupiditates animum acuent et finitae non in immensum incertumque producent.

Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non timide nec pedetemptim ambulandum est; tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunae ire

p.254
non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit. Nec habet, ubi illam timeat, quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.

Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa. Quandoque autem reddere iubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet: "Gratias ago pro eo, quod possedi habuique.

Magna quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui volueris etiamnunc, servabo ; si aliud placet, ego vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restitue." Appellaverit natura quae prior nobis credidit, et huic dicemus : " Recipe animum meliorem quam dedisti. Non tergiversor nec refugio ; paratum habes a volente quod non sentienti dedisti : aufer."

Reverti unde veneris quid grave est ? Male vivet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius

p.256
prae se ferunt. Idem evenire nobis scias ; saepe enim causa moriendi est timide mori.

Fortuna illa, quae ludos sibi facit : " Quo," inquit, " te reservem, malum et trepidum animal ? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."