de Tranquilitate Animi

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

SERENUS [*]( Serenus added by Haase.) : Inquirenti mihi in me quaedam vitia apparebant. Seneca,[*]( Seneca added by Gertz.) retecta, in aperto posita, quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua sed ex intervallis redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam- quam in pace securum.

Illum tamen habitum in me maxime deprendo (quare enim non verum ut medico fatear ?) nec bona fide liberatum me iis, quae timebam et oderam, nec rursus obnoxium ; in statu ut non pessimo, ita maxime querulo et moroso positus sum : nec aegroto nec valeo.