de Otio Sapientis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ? Et hanc fugiet.

Si percensere singulas voluero, nullam inveniam, quae sapientem aut quam sapiens pati possit. Quodsi non invenitur illa res publica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, quia quod unum praeferri poterat otio, nusquam est.

Si quis dicit optimum esse navigare, deinde negat navigandum in eo mari, in quo naufragia fieri soleant et frequenter subitae tempestates sint, quae rectorem in contrarium rapiant, puto hic me vetat navem solvere, quamquam[*]( quamquam Hermes: quam A.) laudet navigationem.