de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo ; certe ob eandem causam iucundiores sunt valetudine aut aetate fessi. Fames quoque et sitis ex isdem causis vitanda est ; exasperat et incendit animos.

Vetus dictum est a lasso rixam quaeri; aeque autem et ab esuriente et a sitiente et ab omni homine quem aliqua res urit. Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent. Numquam sine querella aegra tanguntur.

Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum libertatis dare et inhibere impetum.

Facile est autem adfectus suos, cum primum oriuntur, deprehendere ; morborum signa praecurrunt. Quemadmodum tempestatis ac pluviae ante ipsas notae veniunt, ita irae, amoris omniumque istarum procellarum animos vexantium sunt quaedam praenuntia.

Qui comitiali vitio solent corripi, iam adventare valetudinem intellegunt, si calor summa deseruit et incertum

p.280
lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur ; solitis itaque remediis incipientem causam occupant, et odore gustuque quidquid est quod alienat animos repellitur, aut fomentis contra frigus rigoremque pugnatur ; aut si [*]( aut si A : aut si Hermes. ) parum medicina profecit, vitaverunt turbam et sine teste ceciderunt.

Prodest morbum suum nosse et vires eius antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium verborum, alium rerum contumeliae movent; hic vult nobilitati, hic formae suae parci; hic elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus ; hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ; ille servos non putat dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est, foris mitis ; ille rogari invidiam iudicat, hic non rogari contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur ; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.