de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat,[*]( si liceat MSS. : ingenious is siliceum Pincianus, but in usage the transferred meaning is " hard-hearted " : solidum Cornelissen : si placet Gertz : si lis erat Petschenig. ) virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent ; nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius caelum quam animis parum firmis in turba meliore versari.

Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est; retunditur omnis asperitas paulatimque

p.274
inter placida dediscitur. Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet. Fugere itaque debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.

" Qui sunt," inquis, " isti ? " Multi ex variis causis idem facturi : offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate; non feres a suspicioso timeri, a pertinace vinci, a delicato fastidiri.

Elige simplices, faciles, moderatos, qui iram tuam nec evocent et ferant. Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.