de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere. Pars superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur nec versatur in turbinem; omni tumultu caret, inferiora fulminantur. Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra [*]( infra inferior MSS. : intra AL. ) se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus ; quorum nihil invenies in irato.

Quis enim traditus dolori et furens non primam reiecit verecundiam ? Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit ? Cui officiorum numerus aut ordo constitit incitato ? Quis linguae temperavit ? Quis ullam partem corporis tenuit ?

Quis se regere potuit immissum ? Proderit nobis illud Democriti salutare praeceptum, quo monstratur tranquillitas, si neque privatim neque publice multa aut maiora viribus nostris egerimus. Numquam tam feliciter in multa discurrenti negotia dies transit, ut non aut ex homine aut ex re offensa nascatur, quae animum in iras paret.

Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi

p.270
retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt. Alius spem nostram fefellit, alius distulit, alius intercepit; non ex destinato proposita fluxerunt.

Nulli fortuna tam dedita est, ut multa temptanti ubique respondeat. Sequitur ergo, ut is, cui contra quam proposuerat aliqua cesserunt, impatiens hominum rerumque sit, ex levissimis causis irascatur nunc personae, nunc negotio, nune loco, nunc fortunae, nunc sibi.

Itaque ut quietus possit esse animus, non est iactandus nec multarum, ut dixi, rerum actu fatigandus nec magnarum supraque vires adpetitarum. Facile est levia aptare cervicibus et in hanc aut illam partem transferre sine lapsu ; at quae alienis in nos manibus imposita aegre sustinemus, victi in proximo effundimus. Etiam dum stamus sub sarcina, impares oneri vaccillamus.