de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nullum est argumentum magnitudinis certius quam nihil posse quo instigeris accidere. Pars superior mundi et ordinatior ac propinqua sideribus nec in nubem cogitur nec in tempestatem impellitur nec versatur in turbinem; omni tumultu caret, inferiora fulminantur. Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra [*]( infra inferior MSS. : intra AL. ) se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus ; quorum nihil invenies in irato.

Quis enim traditus dolori et furens non primam reiecit verecundiam ? Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit ? Cui officiorum numerus aut ordo constitit incitato ? Quis linguae temperavit ? Quis ullam partem corporis tenuit ?