de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem. Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.

Sequatur vel mala, dum bene merentis.

At
p.350
volgus animosa miratur et audaces in honore sunt, placidi pro inertibus habentur.
Primo forsitan aspectu ; sed simul aequalitas vitae fidem fecit non segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos populus idem colitque.

Nihil ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes. Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.

Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus—quod enim malae rei temperamentum est ? Poterimus autem, adnitamur modo.

Nec ulla res magis proderit quam cogitatio mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat : " Quid iuvat tamquam in aeternum genitos iras indicere et brevissimam aetatem dissipare ? Quid iuvat dies, quos in voluptatem honestam impendere licet, in dolorem alicuius tormentumque transferre ? Non capiunt res istae iacturam nec tempus vacat perdere.