de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere ? Adeo ut quidam simplicitatis indicium

p.264
iracundiam dicant et vulgo credatur facillimus quisque huic obnoxius.

" Quorsus," inquis, " hoc pertinet ? " Ut nemo se iudicet tutum ab illa, cum lenes quoque natura et placidos in saevitiam ac violentiam evocet. Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura—promiscue enim imbecilla robustaque invadit—, ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.

Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.

Ne irascamur praestabimus, si omnia vitia irae nobis subinde proposuerimus et illam bene aestimaverimus. Accusanda est .apud nos, damnanda; perscrutanda eius mala et in medium protrahenda sunt; ut qualis sit appareat, comparanda cum pessimis est.

Avaritia adquirit et contrahit, quo aliquis melior utatur ; ira impendit, paucis gratuita est. Iracundus dominus quot in fugam servos egit, quot in mortem ! Quanto plus irascendo quam id erat, propter quod irascebatur, amisit ! Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.