de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Illud non veniet in dubium, quin se exemerit turbae et altius steterit quisquis despexit lacessentis. Proprium est magnitudinis verae non sentire percussum. Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat. Qui non irascitur, inconcussus iniuria perstitit, qui irascitur, motus est.

At ille, quem modo altiorem omni incommodo posui, tenet amplexu quodam summum bonum, nec homini tantum, sed ipsi fortunae respondet : " Omnia licet facias, minor es, quam ut serenitatem meam obducas. Vetat hoc ratio, cui vitam regendam dedi. Plus mihi nocitura est ira quam iniuria. Quidni plus ? Illius modus certus est, ista quo usque me latura sit dubium est."

" Non possum," inquis, " pati; grave est iniuriam sustinere." Mentiris ; quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram ? Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus ? Nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens ?

Imprudentia par in omnibus patrocinium est. " Quid ergo ? " inquis, " impune illi erit ? " Puta velle te,

p.320
tamen non erit ; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.

Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus ; iniquus autem est, qui commune vitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet. Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est ; et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit. Vide nunc, quanto in iis iustior venia sit, quae per totum genus humanum vulgata sunt.

Omnes inconsulti et improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi,—quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo ?—omnes mali sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas ? Pestilentia est. Placidiores itaque invicem simus ; mali inter malos vivimus. Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio.