de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quid enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci iubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male existimabant ? Audierat omnia Antigonus, utpote cum inter dicentes et audientem palla interesset ; quam ille leviter commovit et : " Longius," inquit, " discedite, ne vos rex audiat.
" Idem quadam nocte, cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset : " Nunc," inquit, " male dicite Antigono, cuius vitio in has miserias incidistis ; ei autem bene optate, qui vos ex hac voragine eduxit."
Idem tam miti animo hostium suorum male dicta quam civium tulit. Itaque cum in parvulo quodam castello Graeci obsiderentur et fiducia loci contemnentes hostem multa in deformitatem Antigoni iocarentur et nunc staturam humilem, nunc collisum nasum deriderent: " Gaudeo," inquit, " et aliquid boni spero, si in castris meis Silenum habeo.
" Cum hos dicaces fame domuisset, captis sic usus est, ut eos qui militiae utiles erant in cohortes discriberet, ceteros praeconi subiceret, idque se negavit facturum
Huius nepos fuit Alexander, qui lanceam in convivas suos torquebat, qui ex duobus amicis, quos paulo ante rettuli, alterum ferae obiecit, alterum sibi. Ex his duobus tamen qui leoni obiectus est vixit.
Non habuit hoc avitum ille vitium, ne paternum quidem ; nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares ad illum Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam appellatus inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione Philippus: " Dicite," inquit, " mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum." Excepit Demochares et: " Te," inquit, " suspendere."