de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Novo genere poenae delectatus est. Tale aliquid passi forent et Aethiopes, qui ob longissimum vitae spatium Macrobioe appellantur ; in hos enim, quia non supinis manibus exceperant servitutem missisque legatis libera responsa dederant, quae contumeliosa reges vocant, Cambyses fremebat et non provisis commeatibus, non exploratis itineribus, per invia, per arentia trahebat omnem bello utilem turbam. Cui intra primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque ignota vestigio regio.

Sustinebant famem primo tenerrima frondium et cacumina arborum, tum coria igne mollita et quidquid necessitas cibum fecerat ; postquam inter harenas radices quoque et herbae defecerant apparuitque inops etiam animalium solitudo, decimum quemque sortiti alimentum habuerunt fame saevius.

Agebat adhuc regem ira praecipitem, cum partem exercitus amisisset, partem comedisset, donec timuit, ne et ipse vocaretur ad sortem. Tum demum signum receptui dedit. Servabantur interim generosae illi aves et instrumenta epularum camelis vehebantur, cum sortirentur milites eius, quis male periret, quis peius viveret.

p.308

Hic iratus fuit genti et ignotae et immeritae, sensurae tamen ; Cyrus flumini. Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.

Ibi unus ex iis equis, qui trahere regium currum albi solebant, abreptus vehementer commovit regem ; iuravit itaque se amnem illum regis comitatus auferentem eo redacturum, ut transiri calcarique etiam a feminis posset.

Hoc deinde omnem transtulit belli apparatum et tam diu adsedit operi, donec centum et octoginta cuniculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis.

Periit itaque et tempus, magna in magnis rebus iactura, et militum ardor, quem inutilis labor fregit, et occasio adgrediendi imparatos, dum ille bellum indictum hosti cum flumine gerit.