de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Prodest morbum suum nosse et vires eius antequam spatientur opprimere. Videamus quid sit, quod nos maxime concitet. Alium verborum, alium rerum contumeliae movent; hic vult nobilitati, hic formae suae parci; hic elegantissimus haberi cupit, ille doctissimus ; hic superbiae impatiens est, hic contumaciae ; ille servos non putat dignos quibus irascatur, hic intra domum saevus est, foris mitis ; ille rogari invidiam iudicat, hic non rogari contumeliam. Non omnes ab eadem parte feriuntur ; scire itaque oportet, quid in te imbecillum sit, ut id maxime protegas.

Non expedit omnia videre, omnia audire. Multae nos iniuriae transeant, ex quibus plerasque non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus ? Ne fueris curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiam si secreto habiti sunt, eruit, se ipse inquietat. Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ; itaque alia differenda sunt, alia deridenda, alia donanda.

p.282
Circumscribenda multis modis ira est;