de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Et si sapientis est peccatis irasci, magis irascetur maioribus et saepe irascetur ; sequitur, ut non tantum iratus sit sapiens, sed iracundus. Atqui si nec magnam iram nec frequentem in animo sapientis locum habere credimus, quid est, quare non ex toto illum hoc adfectu liberemus ?
Modus enim esse non potest, si pro facto cuiusque irascendum est ; nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.
Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ? Desinet ille Socrates posse eundem vultum domum referre, quem domo extulerat ? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ; omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.
Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ? Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos
Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent ! Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat[*]( stat Gertz, omitted by Hermes. ) bona patroni voce corrupta.