de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

ergo civi quoque, nam hic pars patriae est—sanctae partes sunt, si universum venerabile est, — ergo et homini, nam hic in maiore tibi urbe civis est. Quid

p.236
si nocere velint manus pedibus, manibus oculi ? Ut omnia inter se membra consentiunt, quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent, quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.

Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur ; non enim irascitur, sed cavet. Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.