de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hic ipse, qui ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit. " Non est," inquit, " quod me protrahas ; ego productus negabo ; alioqui nihil umquam tibi dicam." Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci ?

Quorundam ipsi testes sumus ; in his naturam excutiemus voluntatemque facientium. Puer est; aetati donetur, nescit an peccet. Pater est; aut tantum profuit, ut illi etiam iniuriae ius sit, aut fortasse ipsum hoc meritum eius est quo offendimur. Mulier est ; errat. Iussus est ; necessitati quis nisi iniquus suscenset ? Laesus est ; non est iniuria pati quod prior feceris. Iudex est; plus credas illius sententiae quam tuae. Rex est ; si nocentem punit,

p.232
cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.

Mutum animal est aut simile muto ; imitaris illud, si irasceris. Morbus est aut calamitas; levius transiliet sustinentes Deus est ; tam perdis operam cum illi irasceris, quam cum illum alteri precaris iratum. Bonus vir est qui iniuriam fecit; noli credere. Malus ; noli mirari; dabit poenas alteri quas debet tibi, et iam sibi dedit qui peccavit.

Duo sunt, ut dixi, quae iracundiam concitent: primum, si iniuriam videmur accepisse—de hoc satis dictum est; deinde, si inique accepisse — de hoc dicendum est. Iniqua quaedam iudicant homines, quia pati non debuerint, quaedam, quia non speraverint. Indigna putamus quae inopinata sunt;

itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.

" Quomodo ergo," inquit, " inimicorum nos iniuriae movent ? " Quia non expectavimus illas aut certe non tantas. Hoc efficit amor nostri nimius. Inviolatos nos etiam inimicis iudicamus esse debere; regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi dari velit, in se nolit.