de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet : graves habet impetus primos ; desinet, si expectat. Nec universam illam temptaveris tollere ; tota vincetur, dum partibus carpitur.
Ex is, quae nos offendunt, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus. De iis, quae narrata sunt, non debemus cito credere ; multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ; est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ; est subdicax [*]( subdicax Badstübner: subprocax Lipsius: susipicax AL. ) et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.
De parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur, testis sine iureiurando non valeret,
Hic ipse, qui ad te detulit, desinet dicere, si probare debuerit. " Non est," inquit, " quod me protrahas ; ego productus negabo ; alioqui nihil umquam tibi dicam." Eodem tempore et instigat et ipse se certamini pugnaeque subtrahit. Qui dicere tibi nisi clam non vult, paene non dicit. Quid est iniquius quam secreto credere, palam irasci ?