de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Sed ubi tam aequum iudicem invenies ? Is qui nullius non uxorem concupiscit et satis iustas causas putat amandi, quod aliena est, idem uxorem suam aspici non vult; et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur; pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult

p.228
qui non pepercit suae. Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt ;

inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est quae non peccatis irascitur sed peccantibus. Faciet nos moderatiores respectus nostri, si consuluerimus nos : " Numquid et ipsi aliquid tale commisimus ? Numquid sic erravimus ? Expeditne nobis ista damnare ? "

Maximum remedium irae mora est. Hoc ab illa pete initio, non ut ignoscat, sed ut iudicet : graves habet impetus primos ; desinet, si expectat. Nec universam illam temptaveris tollere ; tota vincetur, dum partibus carpitur.

Ex is, quae nos offendunt, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus aut videmus. De iis, quae narrata sunt, non debemus cito credere ; multi mentiuntur, ut decipiant, multi, quia decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat et fingit iniuriam, ut videatur doluisse factam ; est aliquis malignus et qui amicitias cohaerentis diducere velit ; est subdicax [*]( subdicax Badstübner: subprocax Lipsius: susipicax AL. ) et qui spectare ludos cupiat et ex longinquo tutoque speculetur quos conlisit.