de Ira
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quis est iste qui se profitetur omnibus legibus innocentem ? Ut hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad legem bonum esse! Quanto latius officiorum patet quam iuris regula ! Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, iustitia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt! Sed ne ad illam quidem artissimam innocentiae formulam praestare nos possumus.
Alia fecimus, aha cogitavimus, alia optavimus, aliis favimus ; in quibusdam innocentes sumus, quia non successit. Hoc cogitantes aequiores simus delinquentibus, credamus obiurgantibus;
utique bonis ne irascamur (cui enim non, si bonis quoque ?), minime diis ; non enim illorum vi,[*]( vi added by Hermes. ) sed lege mortalitatis