de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Mindyriden aiunt fuisse ex Sybaritarum civitate, qui cum vidisset fodientem et altius rastrum adlevantem, lassum se fieri questus vetuit illum opus in conspectu suo facere; idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.

Ubi animum simul et corpus voluptates corrupere, nihil tolerabile videtur, non quia dura, sed quia mollis patitur. Quid est enim, cur tussis alicuius aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis neglegentis servi manibus elapsa ?

Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ? Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?

p.220
Nulla itaque res magis iracundiam alit quam luxuria intemperans et impatiens ; dure tractandus animus est, ut ictum non sentiat nisi gravem.

Irascimur aut iis, a quibus ne accipere quidem potuimus iniuriam, aut iis, a quibus accipere iniuriam potuimus.

Ex prioribus quaedam sine sensu sunt, ut liber, quem minutioribus litteris scriptum saepe proiecimus et mendosum laceravimus, ut vestimenta, quae, quia displicebant, scidimus. His irasci quam stultum est, quae iram nostram nec meruerunt nec sentiunt !

" Sed offendunt nos videlicet qui illa fecerunt." Primum saepe antequam hos apud nos distinguamus irascimur. Deinde fortasse ipsi quoque artifices excusationes iustas afferent. Alius non potuit melius facere quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit ; alius non in hoc ut te offenderet fecit. Ad ultimum quid est dementius quam bilem in homines collectam in res effundere ?

Atqui ut his irasci dementis est, quae anima carent, sic mutis animalibus, quae nullam iniuriam nobis faciunt, quia velle non possunt ; non est enim iniuria nisi a consilio profecta. Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non possunt.

Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine

p.222
et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.

Atqui ut his irasci stultum est, ita pueris et non multum a puerorum prudentia distantibus; omnia enim ista peccata apud aequum iudicem pro innocentia habent imprudentiam.

Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ; natura enim illis mitis et placida est, tam longe remota ab aliena iniuria quam a sua.

Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur. Non enim nos causa mundo sumus hiemem aestatemque referendi; suas ista leges habent, quibus divina exercentur. Nimis nos suspicimus, si digni nobis videmur propter quos tanta moveantur. Nihil ergo horum in nostram iniuriam fit, immo contra nihil non ad salutem.