de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est ; audiat verum. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret ; quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.

Exprobrentur illi perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ; nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.

Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem : " Numquam," inquit, " hoc apud Platonem vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.

Tenuis ante omnia victus sit [*]( sit added by Ruhkopf, ) et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.