de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Dabimus aliquod laxamentum, in desidiam vero otiumque non resolvemus et procul a contactu deliciarum retinebimus ; nihil enim magis facit iracundos quam educatio mollis et blanda. Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est. Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.

Non vides, ut maiorem quamque fortunam maior ira comitetur ? In divitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit. Felicitas

p.212
iracundiam nutrit, ubi aures superbas adsentatorum turba circumstetit : " Tibi enim ille respondeat ? non pro fastigio te tuo metiris ; ipse te proicis " et alia quibus vix sanae et ab initio bene fundatae mentes restiterunt.

Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est ; audiat verum. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret ; quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentium in conspectu habeat, non in usu.

Exprobrentur illi perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedagogosque pueris placidos dari. Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ; nutricum et paedagogorum rettulere mox adulescentium mores.

Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem : " Numquam," inquit, " hoc apud Platonem vidi." Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.

Tenuis ante omnia victus sit [*]( sit added by Ruhkopf, ) et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus. Non irascetur aliquem sibi comparari quem ab initio multis parem feceris.