de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Quorsus," inquis, " haec quaestio pertinet ? " Ut sciamus quid sit ira. Nam si invitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet. Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ; ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis. Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet. Ira praeceptis fugatur ;

est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.

Hic subit etiam inter ludicra scaenae spectacula

p.170
et lectiones rerum vetustarum. Saepe Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur irasci; quis non contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem concitatur ? Quis non Theodoto et Achillae et ipsi puero non puerile auso facinus infestus est ?

Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ; movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;

inde est quod adridemus ridentibus et contristat nos turba maerentium et effervescimus ad aliena certamina. Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.

Sic enim militaris viri in media pace iam togati aures tuba suscitat equosque castrenses erigit crepitus armorum. Alexandrum aiunt Xenophanto canente manum ad arma misisse.