de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quodcumque sibi imperavit animus, obtinuit. Quidam ne umquam riderent consecuti sunt ; vino quidam, alii venere, quidam omni umore interdixere corporibus; alius contentus brevi

p.194
somno vigiliam indefatigabilem extendit ; didicerunt tenuissimis et adversis funibus currere et ingentia vixque humanis toleranda viribus onera portare et in immensam altitudinem mergi ae sine ulla respirandi vice perpeti maria.

Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret. Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit—quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ? qui sarcinae ingenti cervices supponere ? qui somno non summittere oculos ? qui penetrare in imum mare ?—et tamen ad finem operis non magno auctoramento labor pervenit.

Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ? Quantum est effugere maximum malum, iram, et cum illa rabiem, saevitiam, crudelitatem, furorem, alios comites eius adfectus!

Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile; cui enim tandem vitio advocatus defuit ? Non est quod dicas excidi non posse ; sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat. Nec, ut quibusdam visum est, arduum in virtutes et asperum iter est ;

p.196
plano adeuntur. Non vanae vobis auctor rei venio.

Facilis est ad beatam vitam via ; inite modo bonis auspiciis ipsisque dis bene iuvantibus. Multo difficilius est facere ista quae facitis. Quid est animi quiete otiosius, quid ira laboriosius ? Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius ? Vacat pudicitia, libido occupatissima est. Omnium denique virtutum tutela facilis est, vitia magno coluntur.