de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ne illud quidem iudicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferre. Non est enim illa magnitudo ; tumor est. Nec corporibus copia vitiosi umoris intentis morbus incrementum est sed pestilens abundantia.

Omnes, quos vecors animus supra cogitationes extollit humanas, altum quiddam et sublime spirare se credunt ; ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine fundamentis crevere. Non habet ira cui insistat. Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severitate crudelitas.

Multum, inquam, interest inter sublimem animum et superbum. Iracundia nihil amplum decorumque molitur ; contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt. Ita ira muliebre maxime ac puerile vitium est. " At incidit et in viros." Nam viris quoque puerilia ac muliebria ingenia sunt.

" Quid ergo ? Non aliquae voces ab iratis emittuntur quae magno emissae videantur animo ? " Immo[*]( immo added by Madvig. ) veram ignorantibus magnitudinem, qualis illa dira et abominanda : " Oderint, dum metuant." Sullano scias saeculo scriptam. Nescio utrum sibi peius

p.162
optaverit, ut odio esset, an ut timori. " Oderint." Occurrit illi futurum, ut exsecrentur, insidientur, opprimant. Quid adiecit ? Di illi male faciant, adeo repperit dignum odio remedium. " Oderint "—quid tum ? Dum pareant ? Non ; dum probent ? Non ; quid ergo ? " Dum timeant." Sic ne amari quidem vellem. Magno hoc dictum spiritu putas ? Falleris ;