de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat. Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat.

" Quid opus est," inquit Hieronymus, " cum velis caedere aliquem, tua prius labra mordere ? " Quid, si ille vidisset desilientem de tribunali proconsulem et fasces lictori auferentem et suamet vestimenta scindentem, quia tardius scindebantur aliena ?

Quid opus est mensam evertere ? Quid pocula adfligere ? Quid se in columnas impingere ? Quid capillos avellere, femur pectusque percutere ? Quantam iram putas, quae, quia in alium non tam cito quam vult erumpit, in se

p.158
revertitur ? Tenentur itaque a proximis et rogantur, ut sibi ipsi placentur.