de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Irasci pro suis non est pii animi sed infirmi ; illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, iudicantem, providentem, non impulsum et rabidum. Nullus enim affectus vindicandi cupidior est quam ira et ob id ipsum ad vindicandum inhabilis ; praerapida et amens, ut omnis fere cupiditas, ipsa sibi in id in quod properat opponitur. Itaque nec in pace nec in bello umquam bono fuit ; pacem enim similem belli efficit, in armis vero obliviscitur Martem esse communem venitque in alienam potestatem, dum in sua non est.

Deinde non ideo vitia in usum recipienda sunt, quia aliquando aliquid effecerunt ; nam et febres quaedam genera valetudinis levant, nec ideo non ex toto illis caruisse melius est. Abominandum remedi genus est sanitatem debere morbo. Simili modo ira, etiam si aliquando ut venenum et praecipitatio et naufragium ex inopinato profuit, non ideo salutaris iudicanda est ; saepe enim saluti fuere pestifera.

Deinde quae habenda sunt, quo maiora eo meliora et optabiliora sunt. Si iustitia bonum est,

p.140
nemo dicet meliorem futuram, si quid detractum ex ea fuerit ; si fortitudo bonum est, nemo illam desiderabit ex aliqua parte deminui.

Ergo et ira quo maior hoc melior ; quis enim ullius boni accessionem recusaverit ? Atqui augeri illam inutile est; ergo et esse. Non est bonum quod incremento malum fit.