de Ira

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Non est itaque utilis ne in proeliis quidem aut bellis ira ; in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet. Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.

"Quid ergo ? " inquit, " vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem ? " Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur. Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ? Aut dic eodem modo : " Quid ergo ? Cum videat secari patrem suum filiumve, vir bonus non flebit nec linquetur animo ? " Quae accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.

Officia sua vir bonus exsequetur inconfusus, intrepidus ; et sic bono viro digna faciet, ut nihil faciat viro indignum. Pater caedetur, defendam ; caesus est, exsequar, quia oportet, non quia dolet. " Irascuntur boni viri pro suorum iniuriis.